

Liber Tobiae*
Caput 9: Versus 3
Tamen obsecro te.[BEDA, ex Isid.]Aliquos de credentibus servientes tibi quibus praedicandi committas officium ad colligendas gentes, quae nondum fidei mysterium susceperunt, sed tamen famam audierunt: et talentum verbi quod fama didicerunt, per fidei obedientiam reddant. Novus quotidie populus in Ecclesia colligitur, potest tamen specialiter intelligi, qui litteram legis septuaginta interpretes acceperunt, et ideo fidem citius susceperunt.